

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 4: Versus 15
Lex iram operatur.Ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adjuvante gratia, vel reos faceret temporalibus poenis iram operaretur, quia praevaricationem, quod qualiter sit, aperit, dicens:Ubi enim,etc.[ORIG.]Ostendit quod praevaricatio esse non possit nisi lex fuerit; non tamen si lex sit, omni genere praevaricatio erit: potest enim fieri ut sit lex, et praevaricatio non sit, at non e converso.Nec praevaricatio.Non ait: Non est iniquitas. Omnis enim legem praeteriens iniquus, sed non e contra. Qui enim legem non acceperunt, iniqui dici possunt, praevaricatores autem dici non possunt.